monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 43, 2
His infructuosos esse magnus fructus est. Et tamen quodcumque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo utique praesidio compensari potest. Quanti habetis, non dico qui iam de vobis daemonia excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero Deo preces sternant, quia forte non creditis , sed a quibus nihil timere possitis.